utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01042011

Charter Number: 01042011
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1220 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus has litteras visuris vel audituris Hugo rector ecclesie de Fulestoua salutem Nouerit uniuersitas vestra me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et beate Marie et conuentui de Ormesby in puram et perpetuam elemosinam totam terram illam que iacet inter terram Auice Pascay ex parte orientali et terram Willelmi Pascay ex parte occidentali in parochia beati Petri Lincolniensis in Estegate continentem in latitudine tresdecim ulnas cum tota sua longitudine quam videlicet terram ego prefatus Hugo dudum emi de Nicholao Pascay soluendo annuatim Marie filie Godwini et heredibus suis tres solidos argenti duas gallinas et unum gallum pro omni seruicio et exaccione ut predictus conuentus et omnes eorum assignati habeant et teneant totam predictam terram cum edificiis et arboribus in ea sitis et cum omnibus aliis pertinenciis liberam integram et pacificam et ab omni seculari seruicio et demanda quietam soluendo tantummodo heredibus dicte Marie filie Godwini per annum tresdecim solidos argenti ad festum sancti Johannis baptiste et ad Natiuitatem domini duas gallinas et unum gallum pro omni seruicio exaccione et demanda Et ad maiorem securitatem quando ego prefatus Hugo feci hoc donum predicto conuentui tradidi eis cartam Godwini et cartam Nicholai Pascay et confirmacionem Marie filie dicti Godwini quas penes me habui Hiis testibus domino Henricode Ormesby domino Willelmo de Kyme domino Ranulfo de Aulny militibus Alano de Veresb Waltero Brand Johanne filio Roberti de Wykeforda Henrico Cotti Lincolnie et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter