utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01042012

Charter Number: 01042012
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1244 - 1272
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris Martinus filius Marie de Wykeforda ciuitatis Lincolnie salutem Nouerit uniuersitas vestra me concessisse dedisse et presenti carta mea confirmasse et de me et de omnibus meis quietum clamasse deo et beate Marie et conuentui de Ormesby in puram et perpetuam elemosinam annuum redditum trium solidorum argenti et duarum gallinarum et unius galli quem idem conuentus reddere solebat annuatim de terra ilia quam Nicholaus Pasce aliquando tenuit in Estgate ciuitatis Lincolnie que dudum fuit Godwini diuitis aui mei Et ego dictus Martinus et heredes mei warantizabimus acquietabimus et defendemus dictum redditum annuum dicto conuentui erga dominum regem et contra omnes homines de omnibus seruiciis rebus et demandis que accedere possunt imperpetuum Hiis testibus domino Thoma Shanfoyl tunc maiore ciuitatis Lincolnie domino Willelmo de Parys Johanne de Luda Hugone clerico Rogero filio Benedicti Michaele aurifabro Ricardo aurifabro Hugone de Wykyngby Waltero filio Martini de Estgate et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter