utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01042015

Charter Number: 01042015
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Cuntis Christi fidelibus presentibus et futuris Gilbertus de Beningwrk salutem Nouerit uniuersitas vestra me dedisse et concessisse et hac mea presenti carta confirmasse deo et beate Marie et conuentui de Ormesby toftum et salinam que fuerunt Willelmi Tranelum in territorio de Freskeneia et Henricum Plain cum tota sequela sua et terram quam idem Henricus tenuit de me et terram quam Henricus molendinarius tenuit de me et terram quam Ricardus filius Segge tenuit de me et totam sequelam ipsius Ricardi et molendinum meum de vento cum situ predicti molendini et cum omnibus pertinenciis et totam terram quam habui ex utraque parte predicti molendini tam in sablone quam in alta terra et Willelmum filium Sigge cum tota sequela sua et cum tota terra quam de me habuit et Hugonum Plain cum tota sequela sua et cum tota terra sua et cum salinis quas de me tenuit et Robertum de Schiremare cum tota sequela sua quam de me tenuit excepta terra quam tenuit in Louegareshaga et Robertum Flain cum tota terra sua et salina quas de me tenuit et Henricum Wyker cum tota sequela sua et cum tota terra sua et salinis quas de me tenuit Has omnes terras predictas cum pertinenciis suis et predictos homines cum catallis et sequelis suis in territorio de Freskeneia dedi et concessi predicto conuentui de Ormesby apud pitanciam sanctimonialium ibi deo seruiencium in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari seruicio et exaccione pro salute anime mee et pro animabus patris mei et matris mee et omnium antecessorum et heredum meorum et ego et heredes mei warantizabimus eis omnia predicta et defendemus et acquietabimus de omnibus rebus erga omnes homines imperpetuum Hiis testibus domino Philippo de Kyma Hugone filio Symonis Thoma le Ostricer Philippo de Clathorp Philippo de Timberlund Durando filio Willelmi Gilberto de Ormesby Alano de Beseby Gilberto filio Henrici de Belingeia Stephano de Wilberfos athleta Willelmo filio Thome de Dalthona Roberto fratre suo Simone Taillur Hugone de Freskeneia Hugone filio suo Ranulfo filio Eudonis Alano fratre suo Joce de Wlmersti Ricardo Marchand Roberto Briche Willelmo filio Symonis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter