utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01042017

Charter Number: 01042017
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1216 - 1272
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris Willelmus filius Alani Champiun de Howtona salutem Nouerit uniuersitas vestra me dedisse concessisse et hac presenti carta confirmasse deo et beate Marie et conuentui de Ormesby in puram et perpetuam elemosinam duas acras et dimidiam terre arabilis in territorio de Houtona cum tota longitudine et latitudine sua excepto prato adiacente et abuttante quarum duo selliones iacent in occidental campo de Howtona super Westosgotacre inter terram Gilberti filii Willelmi et terram Johannis le Spencer et unus sellio iacet in campo orientali de Howtona super Benest inter terram comitisse et terram Elye filii Thoraldi et unus sellio iacet super Fulmar inter terram Ranulphi filii Grimbaldi et terram Rogeri filii Aylyue et duo selliones iacent super Littelblamild inter terram Radulfi Rudykyn et terram Thome Humberstayn et unam daylam continentem in se unam acram prati iacentem inter pratum domine Margarete comitisse versus orientem et pratum Willelmi ad eccle siam versus occidentem cum tota longitudine sua et latitudine et omnibus pertinenciis suis et extendit se a fouea prati usque in ripam molendini Tenenda et habenda libere quiete et pacifice ab omni seculari seruicio exaccione et demanda Et ego Willelmus filius Alani Champiun de Howtona et heredes mei warantizabimus acquietabimus et defendemus dictas terras et pratum predicto conuentui contra omnes homines imperpetuum Hiis testibus domino Alano rectore ecclesie de Northchotes Radulfo Rudkyn vicario ecclesie de Thetenay Willelmo vicario de Houtona Willelmo ad ecclesiam de eadem Elia fratre Walteri de eadem Waltero Welmad Nicholao de Thorp Rogero clerico de Northcotes et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter