utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01042018

Charter Number: 01042018
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1216 - 1244
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Cuntis Christi fidelibus presentibus et futuris Henricus de Monte Begionis salutem Nouerit uniuersitas vestra me pro salute anime mee et meorum dedisse et concessisse et presenti carta mea confirmasse de me et heredibus meis deo et conuentui beate Marie de Ormesby in puram et perpetuam elemosinam unum toftum in Houtona qui fuit Walteri Wanci et dimidiam bouatam terre in territorio eiusdem ville cum omnibus pertinenciis et libertatibus suis et asiamentis infra villam predictam et extra Videlicet in orientali campo ad Thirnewellesic versus meridiem tres selliones et ad Suthlangfurowes duas selliones et ad Hallemar tres selliones et ab occidente de Hallemar tres selliones et inter Smalemar et Galtremar tres selliones et in occidentali campo ad Hole sex selliones et ab occidente molendini ad Hole tres selliones et inter Routhmar et pratum quatuor selliones et super Athelberd holm tres selliones et tres selliones que abuttant super forariam Lamberti de Wath Et ego et heredes mei warantizabimus et defendemus hanc predictam terram cum tofto et cum omnibus pertinenciis et libertatibus suis dicto conuentui de Ormesby contra omnes homines et de omnibus seruiciis et consuetudinibus et exactionibus acquietabimus imperpetuum Hiis testibus Matheo Wanin milite Gilberto de Ormesby milite Alano de Besyby Radulfo filio Helisii de Besyby Radulfo de Kateby Roberto Moysent Matheo carpentario de Ormesby Philippe de Farlestorp
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter