utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01042019

Charter Number: 01042019
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1216 - 1272
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Clemencia Flandrensis de Kouenan salutem Noueritis me dedisse concessisse et hac presenti carta confirmasse deo et beate Marie et conuentui de Ormesby et maxime ad sustentacionem pauperum porte in puram et perpetuam elemosinam omnes terras quas habui in villa et in territorio de Kouenam videlicet de dono Alexandri filii Rogeri unum toftum propinquiorem tofto Radulphi le Francays versus occidentem et ex occidentali parte ville duo selliones ad Grymisby sic ex orientali parte culture prioris de Couenham et totum pratum versus meridiem ad capita quinque sellionum de Settecope et totam terram quam habuit iuxta riuulum de Caldewelle versus aquilonem inter terram Reginaldi clerici et Ricardi le Frantais et ex orientali parte ville tres selliones ad Wad propinquiores culture prioris de Couenam versus orientem et totum pratum ad Stewant ad capud unius sellionis versus aquilonem quem Warinus tenuit et totum pratum al Waise ad caput unius sellionis et dimidii versus meridiem Preterea dedi eis totam terram quam habui de Ricardo le Francays iuxta riuulum de Caldewella qui tendit versus aquilonem que iacet inter terram meam et terram Warini de Haulay in latitudine et culturam prioris de Couenham que vocatur Lariwate et terram Willelmi filii Rolfi versus meridiem in latitudine et tres acras terre quarum quinque percate iacent in Langemare inter terras domini Warini de Haulay in longitudine et a forario Michaelis usque ad Panewange et quinque percatas ad Raulotemares inter terram meam et terram Alani filii Wlsi et dimidiam acram ex occidentali parte ville Well in Lache inter terram de Kalethorpe et terram Haldani Soth et duo capita prati a la Waise propinquiora suo prato versus orientem adiacentia terre mee versus meridiem et tres pedes in latum ab angulo domus matris dicti Ricardi versus meridiem usque ad caput muri mei in longitudine et duas selliones ex occidentali parte ville de Couenham ad Grainegates inter terram que fuit Alexandri et terram Petri de Ponte Preterea dedi eis duas acras terre quas habui de dono Willelmi filii Rolfi quarum dimidia acra iacet in Niacros propinquior terre Michaelis versus aquilonem et dimidia acra iacet in Tuentiacres propinquior terre Osberti filii Wlsi versus aquilonem et una acra prati ad Watreswang que iacet propinquior prato prioris de Couenham versus occidentem Preterea dedi eis unam acram prati in Nordfen in territorio de Jerdburh scilicet totam dailam quam Briennus filius Hamelini habuit in eodem territorio usque Hou Tenendas et habendas omnes has prenominatas terras libere et quiete ab omni seculari seruicio et exaccione reddendo annuatim ecclesie sancte Marie de Couenham in die assumpcionis eiusdem pro omni seruicio tres denarios ex una parte et unum oblatum turis et preterea Ricardo le Francais et heredibus suis tres obolos ad festum sancti Botulphi et unum obolum ad assumpcionem sancte Marie sicut carte donatorum testantur Et ego Clemencia et donatores dictarum terrarum predictas terras cum omnibus pertinenciis predicto conuentui pro predicto seruicio contra omnes homines warantizabimus et defendemus Hiis testibus Radulpho de Haulay milite Ricardo de Haulay Petro filio Locie Gilberto clerico Johanne clerico Haketo de Uterbi Rogero filio Stephani de Neutona Alexandro filio Rumphari et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter