utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01042020

Charter Number: 01042020
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1216 - 1244
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Radulfus de Bollebec et Elene de Poyntona dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et beate Marie de Ormesby et canonicis et monialibus ibidem deo seruientibus pro salute anime mee et antecessorum meorum duas bouatas terre in territorio de Folestow cum toftis et croftis ad predictam terram pertinentibus cum pratis pascuis pasturis et cum omnibus aliis asiamentis infra uillam et extra exceptis sallinis ad predictam terram pertinentibus unam bouatam quam Robertus Gaugi aliquando tenuit cum tofto et crofto aliam scilicet quam Robertus le Laudere aliquando tenuit de patre meo cum tofto et crofto in villa de Folestowe Habendam et tenendam in puram et perpetuam elemosinam libere quiete et pacifice adeo libere sicuti aliquis homo dominicum suum liberius in puram et perpetuam elemosinam potuit conferre predictam terram cum predictis toftis et croftis cum pratis pascuis pasturis et cum omnibus asiamentis infra villam et extra ad predictam terram spectantibus exceptis sallinis ad predictam terram pertinentibus deo et beate Marie de Ormesby et canonicis et monialibus ibidem deo seruientibus et earum successoribus Et ego Radulfus de Bollebec filius Radulfi de Bollebec et Ellene de Poyntona et heredes nostri warantizabimus acquietabimus defendemus predictis canonicis et monialibus de Ormesby et eorum successoribus predictam terram cum predictis toftis et croftis et cum omnibus aliis asiamentis infra villam et extra sicut prenominatum est in puram et perpetuam elemosinam contra omnes homines imperpetuum exceptis sallinis ad predictam [terram] spectantibus Ut hec autem donacio confirmacio et concessio robur firmitatis optineat presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Henrico rectore ecclesie de Folestow domino Radulfo de Mundewille domino Willelmo de Kyme Thoma de Burgge balliuo Johanne Leke de Folestowe Willelmo Thaun de Ludeburgge Bartholomeo de Salleby Johanne de Newtona Roberto clerico et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter