utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01042021

Charter
Charter Number: 01042021
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1250
Date Type: Internal, A.D.

map View Map
Charter:
Cuntis Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit dominus Henricus filius Gilberti de Lekeburna salutem Nouerit uniuersitas vestra me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et beate Marie et conuentui de Ormesby unam piscariam in territorio de Germestorp que Anglice vocatur Fiskerum quam Costhe filius Inge de me aliquando tenuit jacentem inter terram Walteri de Wyldeker versus aquilonem quam Willelmus filius Arnegrim tenuit et terram Willelmi de Kyme versus austrum quam Robertus filius Alani tenuit cum tota sua longitudine a portu que vocatur Shuyn usque in profundum maris Tenendum et habendum in puram et perpetuam elemosinam dictis priori et conuentui propter pasturam quater viginti ouium quam dictis priori et conuentui coram iusticiariis in territorio de Foterby warantizare non potui videlicet anno gracie domini Millesimo cc quinquagesimo Et ego dictus Henricus et heredes mei warantizabimus acquietabimus et defendemus predictis priori et conuentui dictam piscariam que vocatur Fiskerum contra omnes homines imperpetuum Hiis testibus Petro de Wyhum Roberto de eadem villa Haket de Utterby Ricardo filio suo Ricardo filio Willelmi Damme de Foterby Waltero filio suo Ranulfo de Foterby Martino de eadem et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter