utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01042022

Charter Number: 01042022
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham [Lincolnshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1180 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Cuntis Christi fidelibus ad quos presens scriptum peruenerit Willelmus filius Amfridi de Lekeburna salutem Noueritis me diuine amoris intuitu concessisse et hac carta mea confirmasse deo et conuentui beate Marie de Ormesby duas bouatas terre in campis de Foterby videlicet quartam partem tocius demenii quod fuit Hugonis de Tuit in prenominata villa cum quarta parte tocius prati prenominati demenii et quarta parte in marisco que pertinebat ad prenominatum dominium et cum pastura ad centum cues et cum omnibus aliis libertatibus predicto domenio pertinentibus simul cum tofto que est pars quarta domenii tofti id est propinquiori parte tofti ecclesie que omnia Herebertus filius meus prenominato conuentui dedit et carta sua confirmauit pro iiii solidis annuatim persoluendis Licebit autem sepedicto conuentui terram suam predictam de marisco fossata aut sepi circumcludere aut quod sibi amplius expedierit inde facere Hec vero omnia libera et quieta ab omni exaccione et seruicio in perpetuam elemosinam prenominato conuentui ego et heredes mei erga omnes homines warantizabimus saluis nobis predictis iiii solidis quos nobis ad Natiuitatem beati Johannis Baptiste annuatim pro omni seruicio persoluent Testibus Willelmo Wium Gilberto de Ormesby Roberto fratre eius Thoma persona de Luda magistro Roberto de Gant Gilberto filio Willelmi Eustachio de Denbelby Willelmo filio Thome Thoma de Luda Humfrido filio Sigvrardi Humfrido de Bulibroch Willelmo de Ludeword Radulfo capellano de Lud Adam capellano de Ormesby Willelmo de Hauk Rogero Malereb
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter