utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01042023

Charter Number: 01042023
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham [Lincolnshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1180 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Cuntis Christi fidelibus presentibus et futuris Hugo de Wildekir salutem Sciatis me dedisse et hac carta mea confirmasse assensu et consensu uxoris mee Tephane et heredum meorum deo et sancte Marie et conuentui de Ormesby in puram et perpetuam elemosinam cum Matilde filia mea in eadem domo ad religionem recepta totum pratum meum cum demenio meo in marisco de Foterby preter terram cultum et toftos scilicet totum pratum meum in Capel in occidentali parte et orientali de Louthkedic queque pertinencia ad domenium meum Dedi eciam prenominato conuentui toftum quod fuit Siuardi Benne quod Ordo tenuit de me pro octo denariis annuatim liberum et quietum ab omni seruicio et exaccione Set eciam dedi eis humagium Alani filii Leuerici de Foterbi cum catallis suis Hec omnia dedi eis in liberam elemosinam et ab omni seculari seruicio quietam pro anime mee salute et omnium meorum Et ego et heredes mei warantizabimus eis hanc elemosinam erga omnes homines Hiis testibus Wigano prisbitero Hamone scriptore Waltero clerico Radulfo de Hauley Roberto de Ormesby Galfrido de Bontoun Hugone de Hauley Widone presbitero Roberto fratre Hugonis de Wildekir et Roberto fiiio eius et Roberto nepote eius Lamberto del Tuuit Radulfo Rufo Alardo de Ormesby Gilberto de Hespiney
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter