utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01042040

Charter Number: 01042040
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Cuntis Christi fidelibus presentibus et futuris Rogerus Tulla de Sancto Botulfo salutem Noueritis me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse deo beate Marie et conuentui de Ormesby quandam partem tofti mei in villa Sancti Botulfi quod est iuxta toftum Willelmi Coif ab occidente scilicet septuaginta pedes longitudinis ab australi parte domus in qua solebant hospitare in nundinis versus aquilonem et predictam domum cum libero introitu et exitu ad bigas et quadrigas et triginta octo pedes latitudinis a tofto predicti Willelmi Coif versus occidentem et ab australi parte predicte domus terram decem et octo pedum longitudinis et nouem pedum latitudinis proximam domui in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni exaccione et seculari seruicio pro salute anime mee et pro anima Asceline quondam uxoris mee et pro animabus antecessorum et heredum meorum Et ego et heredes mei warantizabimus acquietabimus et defendemus predictam terram erga omnes homines imperpetuum Hiis testibus Johanne filio Jordani Johanne Samuel Joceo filio Jordani Haimeri de Wybertona Joceo Marleward Ricardo Perleben Waltero filio Sigerithe Bernardo alderman Gilberto de Kaburna Thoma filio Jocelini Osberto de Wagna Radulfo de Stanhou Edmundo Prest et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter