utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01042046

Charter Number: 01042046
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1216 - 1244
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Osbertus de Kingesbiri dedi et hac presenti carta mea confirmaui deo beate Marie et sanctimonialibus de Ormesby et fratribus earum clericis et laicis in puram liberam et perpetuam elemosinam in territorio de Northkeleseia sex acras terre ex utraque parte ville scilicet ex orientali parte ville tres acras in Brakes in duobus locis iuxta terram Willelmi filii Roberti et ex occidentali parte ville tres acras in duobus locis videlicet a curte Quednilde versus occidentem inter terram Willelmi filii Roberti et terram Hugonis Ostriciarii in Sabaneia iuxta terram Willelmi Louuelli pro salute animarum omnium antecessorum meorum et pro salute corporis et anime mee omniumque meorum imperpetuum Et ego et heredes mei warantizabimus hanc elemosinam erga omnes homines de omnibus rebus imperpetuum Hiis testibus Gregorio capellano Roberto diacono Willelmo de Ormesby Picoto Rogero hominibus magistri Alani filii Wigan Gilberto filio Roberti Simone filio Ricardi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter