utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01042049

Charter Number: 01042049
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Uniuersis Christi fidelibus presentibus et futuris Petrus filius Willelmi Gerardi de Spaldingtona salutem Uniuersitati vestre notum sit me dedisse et hac presenti carta mea confirmasse deo beate Marie et conuentui sanctimonialium de Ormesby et fratrum earundem quicquid pertinet ad sex bouatas terre in territorio de Spaldingtona de meo feodo in Marderlandes in latum et in longum tam in prato quam in terra arabili ad Westrans de Berewyk nichilominus quicquid pertinet ad sex bouatas terre de feodo meo a Wundedich versus aquilonem quantum quarantine durant Hanc autem donacionem confirmaui eis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni terreno seruicio et seculari exaccione et hoc warantizabo eis erga omnes hominem imperpetuum et hoc idem warantizabunt heredes mei post me Testibus Osberto clerico Roberto fratre meo Thoma fratre meo Willelmo de Giseburna Ranulfo capellano Petro clerico de Spaldingtona Thoma clerico
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter