utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01042052

Charter Number: 01042052
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham [Lincolnshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Uniuersis Christi fidelibus presentibus et futuris Robertus filius Willelmi filii Gerardi de Spaldingtona salutem Uniuersitati vestre notum sit me concessisse et hac presenti carta mea confirmasse deo beate Marie et conuentui monialium de Ormesby et fratribus earum clericis et laicis unam bouatam terre in territorio de Spaldingtona cum omnibus pertinenciis suis infra villam et extra in pratis pascuis viis semitis bosco mariscis aquis piscariis et in omnibus libertatibus et preterea concessi eis quicquid de feodo meo est in Spaldingholme longitude cuius est videlicet a Brendic usque in Fulna latitude vero eius est a Brendic versus aquilonem quarentena una et dimidia per percam viginti pedum tantum latitudinis habens apud Fulna quantum in capite occidentali et tantum longitudinis habens a Fulna versus occidentem ex aquilonari parte quantum habet a Brendic usque in Fulna ex australi parte In Westrans super Berewik quicquid pertinet ad sex bouatas de feudo meo Et in Westbrote duas percatas in latum ab haia usque houelandes iuxta tres percatas suas et totum pratum quod est de feudo meo in Wandaile et super Marderlandes duas acras et ad capud orientale istius terre omne pratum quod ibi pertinet ad sex bouatas de feudo meo et super Sinderlandes terram quam Petrus frater meus eis dedit et carta sua confirmauit Item super Berewik concede eis quatuor parcatas in latitudinem ab haia usque houelandes et ut ibidem pro libitu et voluntate sua bercariam suam faciant et transmittant de loco ad locum Concede eciam eis quantum ad me et ad feudum meum pertinet ut faciant calcatam iuxta curiam suam pro libitu suo et voluntate tam in vadio quam alibi Hec omnia dedi eis et concessi ex dono patris mei et fratris mei Petri in liberam et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius dari vel concedi potest pro salute anime mee et patris mei et omnium antecessorum meorum Et ego et heredes mei warantizabimus eis hec omnia erga omnes homines imperpetuum Hiis testibus Osberto clerico de Spaldingtona Petro de Caue Willelmo fratre suo Willelmo de Gisburne Thoma le Brabacum Thoma de Eboraco
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter