utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01042054

Charter Number: 01042054
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham [Lincolnshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1171
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam futuri quam presentes quod ego Willelmus Gerardi dedi et hac carta mea confirmaui concessum Petri filii mei et aliorum heredum meorum in puram et perpetuam et liberam elemosinam deo et sanctimonialibus de Ormesby et fratribus earum clericis et laicis quicquid mei iuris fuit in mansione de Spaldingholme cum omnibus pertinenciis suis sicut ab Alano canonico circumcaptum est et inclusum una cum communi pastura que ad locum predictum pertinet in feodo meo Ego autem et Petrus filius meus predictus affidauimus in manu Pagani de Cattona haric nostram elemosinam warantizandam predictis sanctimonialibus et heredes nostri post nos imperpetuum contra omnes dominos et omnes homines de omnibus rebus et calumpniis pro salute animarum nostrarum et omnium antecessorum nostrorum omniumque fidelium Hiis testibus Willelmo de Vesci Simone capellano Roberto de Melsna Sturmi Roberto preposito de Neuhus Ricardo filio eius Ricardo de Houedene Radulpho Fader Hugone de Ledenham Alano de Foterby Gerardo Hibaldestowe
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter