utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01042055

Charter Number: 01042055
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1171
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Cuntis Christi fidelibus presentibus et futuris Willelmus filius Petri de Gudmundham salutem Noueritis me diuini amoris intuitu dedisse et presenti carta confirmasse in puram et perpetuam elemosinam deo et conuentui beate Marie de Ormesby totam partem feudi mei que est infra clausuram heremitorii de Spaldingholme scilicet a Brendhaic ex australi parte per viam que ducit versus orientem usque in Fulnam in latitudine versus aquilonem quarentenam et dimidiam Preterea eciam concessi et presenti carta confirmaui prenominato conuentui tres bouatas terre cum omnibus pertinenciis suis quas Petrus de Caue et Willelmus filius Gerardi eis dederunt in Spaldingtona que sunt de feudo meo ut eas libere et quiete sine omni reclamacione mei vel heredum meorum teneant et possideant saluo tamen libero forinseco seruicio de duabus bouatis quas predictus Petrus de Caue eis dedit Insuper autem dedi eis communem pasturam spectantem predictis tribus bouatis in territorio predicte Spaldingtone quadraginta vaccis cum secta unius anni et decem iumentis cum secta unius anni Et si pastura insufficiens totidem aueriis fuerit adimplebitur eis ubique in alio feudo meo Concessi eciam eis partem nemoris quantum ad predictas tres bouatas pertinet capiendam per tradicionem forestariorum meorum et heredum meorum et ad focum et clausuram sufficientem sicut ceteri liberi homines eiusdem feudi faciunt Et ego vero et heredes mei warantizabimus iam dicto conuentui hec omnia erga omnes homines quamdiu ea nobismetipsis warantizare poterimus pro salute anime mee et uxoris mee et heredum meorum et omnium amicorum et antecessorum meorum Hiis testibus Waltero capellano Willelmo Batail Thoma de Hugate Radulpho et Waltero de Lindesai Nicholao de Hugat Galfrido Furmag Willelmo de Uincolnia Rogero Hay
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter