utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01042056

Charter Number: 01042056
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1171
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Cuntis Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Robertus constabularius de Fleynesburgh et Willelmus filius suus salutem Noueritis nos de assensu et consensu et concessu heredum nostrorum dimississe et hac carta nostra confirmasse deo beate Marie et sanctimonialibus de Ormesby et fratribus earum clericis et laicis ad feudi firmam sufficientem pasturam ubique in communi pastura de Holm tam in Norpschot et Westwode quam alibi undecim equabus et uno stalun et eorum sequacibus trium annorum ita tamen ut pulli per tres annos in pastura remaneant et sexdecim vaccis et uno tauro et eorum sequacibus trium annorum ita tamen ut eorum fetus in prenominata pastura tres annos permaneant et undecim porcis et uno verro quorum sex erunt quieti a panagio In Morgrumhenga in longum iuxta Fulna triginta duas acras cum pertica viginti pedum ad minus ad includendum fossato usque ad fossatum de Thex ad faciendam inde omnem voluntatem et quicquid placuerit eis Ita ut liceat predictis sanctimonialibus et fratribus earum in predictis pasturis tot aliena aueria retinere si sua propria non habuerint quod predictum scriptum in omnibus testatur nec liceat michi et heredibus meis aut successoribus meis aliquo tempore anni in predictis pasturis predicta aueria capere vel numerare vel imparcare siue sua propria fuerint siue aliena sine assensu et voluntate atque presencia grangierii de Spaldingholme qui pro tempore fuerit Totam hanc predictam vero pasturam cum prenominatis acris de Morgrumhenga dimisimus eis imperpetuum cum liberis introitibus et exitibus et faldiciis et ceteris omnibus pertinenciis et libertatibus in aquis et in terris in boscis et in omnibus aliis locis liberam et quietam de omnibus seruiciis consuetudinibus secta curie rebus aliis et demandis que umquam fuerunt vel accidere poterunt pro decem marcis argenti quas nobis dederunt in inicio huius conuencionis et pro quadraginta quatuor denariis singulis annis duobus terminis tantummodo persoluendis scilicet viginti duo denarios infra ebdomadam sancti Martini et viginti duo denarios infra ebdomadam Pentecosten michi et heredibus meis vel successoribus meis quamdiu pacifice eos secundum tenorem huius scripti tractauerimus et omnia predicta plene et perfecte warantizabimus Et nos et heredes nostri warantizabimus acquietabimus et defendemus omnia predicta predictis sanctimonialibus et fratribus erga dominum regem dominos feudi et contra omnes homines de omnibus seruiciis sectis rebus et demandis perpetualiter Hiis testibus Ranulfo presbitero de Holun Radulfo persona de Haltun Willelmo filio Petri de Gudmundham Ricardo de la Hay Willelmo Santon Petro fratre eius Petro de Spaldingtona Petro filio Willelmi de Caue Joseph de Hattun et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter