utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01042060

Charter Number: 01042060
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1258
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presentibus et futuris Willelmus filius Eudonis de Suynefelda salutem Noueritis me diuine caritatis intuitu dedisse concessisse et hac carta mea confirmasse deo et beate Marie et conuentui de Ormesby quatuor perticatas terre et more in territorio de Huke iacentes inter terram et moram Willelmi Gatorest et terram Simonis Rylling tendentes se in longum a ripa de Use versus austrum quantum aliqua terra vel mora circumiacens se longius extendit Tenendas et habendas cum omnibus pertinenciis suis libertatibus et aisiamentis cum libero introitu et exitu cum bigis carris et carucis et cum omnibus liberis consuetudinibus suis in perpetuam elemosinam Reddendo inde domino de Huke tres solidos tantum annuatim ad duos terminos medietatem scilicet ad Pentecosten et aliam medietatem a festam sancti Martini pro omni seruicio et exaccione Et ego Willelmus et heredes mei warantizabimus et defendemus prenominatas quatuor perticatas terre et more cum omnibus pertinenciis et liberis consuetudinibus suis sicut prescriptum est per predictum seruicium prenominato conuentui de Ormesby de omnibus rebus et demandis quo casu aliquo poterunt accidere contra omnes homines imperpetuum Et in huius rei testimonium presenti scripto sigilli mei apposui impressionem Hiis testibus domino Johanne de Usefeld Ada fratre suo Willelmo de Reddenes Roberto filio Anger Willelmo de Damieta Ada de Huke Eudone de Bauil Ricardo Karite Willelmo Gatorest Waltero pistore et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter