utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01042061

Charter Number: 01042061
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1216 - 1272
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus hoc scriptum visuris vel audituris dominus Johannes de Huch salutem Nouerit uniuersitas vestra me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessisse et hac presenti carta confirmasse deo et beate Marie et conuentui de Ormesby in puram et perpetuam elemosinam sex perticatas more cum fundo et ceteris omnibus pertinenciis quas habent in Ynkelmore ex dono abatis et conuentus de Humberstana liberas quietas et solutas tam de una libra cimini quam tenentes predicte more michi annuatim reddere solebant quam de omnibus aliis seruiciis secularibus sectis rebus et demandis que sunt aut unquam fuerunt vel esse poterunt imperpetuum Et ut hec mea confirmacio rata sit et stabilis imperpetuum huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Johanne de Husefleth Roberto de Rayhoyl Willelmo filio Roberti de Rednesse Johanne le Grant Roberto le Frauncays Johanne filio Stephani Waltero pistore
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter