utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01042063

Charter Number: 01042063
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Thomas filius Roberti de Rednes dedi et presenti carta confirmaui assensu et consilio amicorum meorum et heredum meorum conuentui de Ormesby in firmum feudum apud Suinefeld totam moram meam que est inter moram quam Robertus pater meus et ego eis antea dimisimus et moram quam abbas sancte Marie Ebor tenet de Ranulfo filio Gerardi scilicet octo percatas in latum per mediam moram a fossata que diuidit terram cultam et moram versus austrum quam longe feudum meum durat a predicta vero fossata versus aquam que dicitur Usa duas percatas in latum usque ad aquam cum eadem latitudine predicte fossate ut ex hiis omnibus quod sibi melius nouerint expedire libere faciant Sciendum vero est totam istam terram mensuratam esse per percatam octodecim pedum Insuper vero concessi eis perpetuo ad usus ibidem cohabitancium liberam pasturam duobus bobus vel equis et duabus vaccis ut ubique cum animalibus meis libere communicentur et pascant Hec vero omnia feci eis et conctssi libera et quieta ab omni seruicio et consuetudine cum libero introitu et exitu a mora usque ad aquam pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum pro octo denariis michi et heredibus meis annuatim imperpetuum simul reddendis inter festum apostolorum Petri et Pauli et festum sancti Jacobi Concessi eciam prefato conuentui de Ormesby et presentis pagine testimonio confirmaui omnem donacionem possessionis huius cum libertatibus suis Ego vero et heredes post me warantizabimus prenominato conuentui hec omnia ut prefati sumus contra omnes homines imperpetuum Huius donacionis et confirmacionis testes sunt Walterus persona de Adlithfeld Robertus Adam filius eius Anger et Robertus filius eius Joseph filius Suani Stephanus filius Roberti Robertus filius Rannulfi Walterus de Brunby Gerardus de Hibalstan Ricardus Desnard Gilbertus de Ormesby
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter