utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01042065

Charter Number: 01042065
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus sancte matris ecclesie filiis quod ego Sampson Thakell pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum et omnium fidelium concessione et consensu uxoris mee et heredum meorum scilicet Radulfi et ceterorum omnium dedi et concessi et presenti carta mea confirmaui deo et sancte Marie et sanctimonialibus de Ormesby et fratribus earum clericis et laicis meum demenium toftum in Butterwych a gardino usque ad Trentam in longitudinem et in latitudinem inter fossatam Gilberti filii Johannis et Radulphum Cochyll Tenendum et habendum in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seruicio et consuetudine et exaccione seculari cum omnibus pertinenciis in communi pastura et in campis pratis pascuis et mariscis aquis viis et semitis siccis et humidis et liberis introitibus et exitibus infra villam et extra et omnibus libertatibus que ad illud pertinent ita libere pacifice et quiete sicut aliqua elemosina a viris religiosis habetur et possidetur Et ego dictus Sampson et heredes mei warantizabimus acquietabimus et defendemus dictum toftum cum pertinenciis dictis sanctimonialibus et earum fratribus sicut predictum est contra regem et dominos feudi et omnes homines et feminas imperpetuum Hiis testibus Roberto Norrisco Willelmo Takell Ricardo filio Radulfi de Haxaie Ricardo Chiualer de Lunda Alnoy de Butterwych Roberto filio eius Patricio filio Roberti Ricardo clerico filio Gilberti Gilberto filio Johannis Godrico filio Noremanni Reginald filio eius et aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter