utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01043001

Charter Number: 01043001
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham [Lincolnshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1175
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Cunctis Christi fidelibus Petrus filius Henrici de Bilingeya salutem Noueritis me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et beate Marie et sanctimonialibus ordinis de Sempyngham et fratribus earum clericis et laicis in liberam puram et perpetuam elemosinam quicquid habui habeo vel de cetero aliquo iure imperpetuum potero habere infra insulam que vocatur Catheley a marisco de Walecote usque ad antiqum cursum aque iuxta mariscum de Diggeby ad inhabitandum in ea et deo seruiendum imperpetuum cum omnibus commoditatibus et pertinenciis suis videlicet cum bosco et fundo plano pratis pasturis mariscis cum aquis et piscariis et cum suis fossatis ex omni parte dicte insule de Catheley fundatis et factis et molendinum aquaticum in eadem insula et stagnum ad illud factum totum cum ripis suis utriusque partis et cum toto cursu aque super solum feodi mei videlicet a Mikelmare de Thorpe ex utraque parte usque Wlfberne Rouhe versus Bilingey et cum tota piscaria eiusdem stagni infra predictas metas in puram elemosinam et cum conductu aque ad omnes suos usus necessaries quacunque parte voluerint tam extra feodum meum quam infra secundum quod viderint melius pro commodo suo proprio expedire omni hora et tempore anni sine omni impedimento et calumpnia mei seu heredum meorum imperpetuum Dedi eciam eisdem situm grangie inter Walecote et mariscum cum sua clausura et fossatis suis et cum duabus culturis terre arabilis iuxta suam grangiam iacentibus quarum una vocatur Southcroft et altera Westcroft cum libero introitu et exitu per feodum meum ubique Et duas carucatas terre in territorio de Walecote cum tribus toftis in eadem villa cum omnibus pertinenciis suis et pasturam in marisco meo de Gubum ad animalia sua cuiuscunque generis fuerint ibidem nutrienda et cum situ vaccarie sue in eadem pastura Preterea dedi eisdem monialibus et fratribus earum unam culturam terre arabilis que vocatur Calkeclif in territorio de Walecote cum aliis tribus culturis terre et duabus culturis prati in eodem territorio quarum una iacet apud Hallegarthdyke et una iuxta Bilingeydyke et tercia vocatur Crokedfurlang buttans super Bilyngeydyke et due culture prati iacent in quodam loco subtus Walecote a parte boriali qui vocatur le Meire diuisim quas Osbertus Prest de Corby quondam de patre meo ad firmum tenuit Dedi eciam dictis monialibus et suis fratribus ecclesiam Sancti Andree de Bilyngey ad suos usus proprios perpetrandam et possidendam et sex bouatas terre arabilis in territorio de Bilyngey cum omnibus suis pertinenciis et cum duobus toftis in eadem villa et capellam de Walecote sine onere quia ilia est annexa dicte ecclesie et dimidiam carucatam terre in campis de Bilingey duas bouatas quas Gerardus tenuit et duas quas Leuesune tenuit cum toftis et aliis suis pertinenciis Similiter dedi et concessi eisdem foragium focalia et coopertoria sufficientia sine aliquo impedimento ad omnes sues usus necessaries in omnibus marescis et communibus villis de Bilyngey et Walecote spectantibus et pasturam ad ducentas cues in territorio de Walecote et ad ducentas cues in territorio de Bilingey Hec omnia supradicta cum uniuersis suis pertinenciis et cornmoditatibus infra villas prefatas et extra ubique per feodum meum et cum liberis introitibus et exitibus sine aliquo retenimento dedi et confirmaui eisdem in liberam puram et perpetuam elemosinam pro animabus antecessorum et heredum meorum Et ego et heredes mei warantizabimus omnia predicta prenominatis sanctimonialibus et earum fratribus clericis et laicis et defendemus de omnibus rebus erga dominum regem et omnes dominos meos et omnes homines imperpetuum Hiis testibus Rogero decano de Scalby Roberto presbitero de Bilyngey Henrico filio suo Ranulpho clerico de Scottona Henrico de Martona Willelmo Vacelin Rogero clerico et tota parochia de Bilyngey
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter