utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01043005

Charter Number: 01043005
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham [Lincolnshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1171
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant tam presentes quam futuri quod ego Willelmus filius Galfridi de Scapwic diuine pietatis intuitu et assensu Agnetis filie Roberti de Sancto Petro uxoris mee dedi et concessi et presenti carta mea confirmaui deo et sanctimonialibus de Catheley et eiusdem loci conuentui duas bouatas terre in Rouestona quas Rogerus nepos Walteri tenuit in puram et perpetuam elemosinam libere et quiete possidendas cum omnibus pertinenciis sicut aliqua elemosina melius et quiecius et liberius dari et teneri potest in introitibus et exitibus in viis et semitis in pratis et pasturis et mariscis et omnibus locis cum omnibus libertatibus ad predictas bouatas pertinentibus Hanc autem donacionem eis feci cum Matilda filia predicti Roberti quam ipse moniales sub sacre religionis habitu in suum consorcium reciperunt Hiis testibus Clemente decano Augustine sacerdote Thoma sacerdote de Kyrkeby Roberto sacerdote de Brauncewella Radulfo clerico de Timberlund Willelmo filio Auestini Galfrido filio Pagani de Scapwyc luone filio Ricardi de Rouestona Willelmo nepote Willelmi de Tilneya Siward Johanne preposito et Galfrido fratre eius et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter