utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01043010

Charter Number: 01043010
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham [Lincolnshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Philippus de Sancto Petro filius Agnetis filie Roberti de Sancto Petro diuine pietatis intuitu dedi et concessi et presenti carta mea confirmaui deo et sancte Marie et sanctimonialibus de Catley et fratribus earum clericis et laicis ibi deo seruientibus unam bouatam terre in territorio de Rouestona illam uidelicet que fuit Thori et unum toftum in eadem villa quod idem Thori tenuit in puram et perpetuam elemosinam libere et quiete possidendum cum omnibus pertinenciis infra uillam et extra absque omni seculari seruicio et terrena exaccione sicut aliqua elemosina melius et quiecius et liberius dari et teneri potest in introitibus et exitibus in viis et semitis in pratis et pasturis in mariscis et omnibus locis cum omnibus libertatibus ad predictam bouatam et toftum pertinentibus Hanc uero donacionem et confirmacionem eis feci cum Ysabel matre Agnetis matris mee quam ipse moniales sub sacre religionis habitu in suum consorcium receperunt Et preterea sciendum est quod duas bouatas terre in territorio eiusdem ville de Rouestona quas tenuit Rogerus nepos Walteri et quas Willelmus pater meus et Agnes mater mea cum amita mea Matilda filia predicti Roberti facta monacha prefatis monialibus sicut carte earum quas inde habent testantur in puram et perpetuam elemosinam possidendas dederunt et sigillis suis confirmauerunt ego Philippus illas predictas duas bouatas terre cum omnibus pertinenciis et libertatibus eis pertinentibus in puram et perpetuam elemosinam libere et quiete possidendas concessi et presenti scripto confirmaui Ego vero et heredes mei hec omnia prescripta prenominatis monialibus fide mea interposita warantizabimus et defendemus et acquietabimus erga reges et dominos et omnes homines imperpetuum Hiis testibus magistro Petro de Tileneia Waltero capellano Willelmo senescallo Yuone Galfrido Roberto de Rouistona Henrico clerico de Bilingey luone Alano nepote eius Willelmo filio Thome Willelmo preposito de Dygby
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter