utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01043012

Charter Number: 01043012
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1184
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam futuri quam presentes quod ego Radulfus Hauselin filius Radulfi Hauselin concessi et dedi et hac carta mea confirmaui deo et sanctimonialibus de Sempringham et fratribus earum deo seruientibus in Cateley quicquid pater meus eis dedit in elemosinam in territorio de Dygby et scripto suo confirmauit Concessi eciam eis et hac carta confirmaui ecclesiam de Dygby cum omnibus pertinenciis et libertatibus suis ex donacione Willelmi filii Walteri Preterea vero dedi eis et hac mea confirmaui carta unum toftum et unam bouatam terre in Dygby que fuerunt Gille cum omnibus pertinenciis suis infra villam et extra in puram et perpetuam elemosinam Confirmaui autem eis ex dono patris mei locum grangie del Sleght in liberis introitibus et exitibus per feodum nostrum et preter hec Brakes et ceteras terras que in carta patris mei nominantur et comunam pasture prefate ville et turbas et rosum in marisco aliaque aisiamenta ad feodum nostrum pertinencia usibus eorum necessaria infra villam et extra Hec autem feci pro salute anime mee et patris mei et matris mee et omnium antecessorum meorum Et ego et heredes mei post me warantizabimus eis hec omnia predicta in puram elemosinam et perpetuam erga reges et omnes homines Huius donacionis et confirmacionis testes sunt Ricardus sacerdos de Scapwyc Nicholaus clericus de Dyryngtona Gregorius clericus de Bloxham Galfridus de Cauce Galfridus de Scapwyc filius Pagani Willelmus de Lincolnia Nicholausprepositus Walterus Glori Willelmus filius Ricardi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter