utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01043013

Charter Number: 01043013
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1184
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit cunctis Christi fidelibus tam futuris quam presentibus quod ego Walterus dominus de Dyryngtona et Johannes filius meus et heres cum omnibus aliis heredibus nostris dedimus et hac carta nostra confirmauimus duas bouatas terre in territorio de Diryngtona sanctimonialibus de Sempingham deo seruientibus in Cateley et fratribus earum clericis et laicis cum mansura et tofto quem tenuit Robsot videlicet illas duas bouatas que fuerunt Walteri fratris Nicholai cum omnibus pertinenciis in pratis et pasturis in viis et semitis et exitibus in plano et marisco cum pastura ducentarum ouium in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni accione et seculari seruicio Preterea dedimus eis cum filia nostra duodecim acras terre arabilis et duas acras prati cum pastura duodecim vaccarum et unius tauri in perpetuam elemosinam Et hec omnia dedimus et concessimus pro salute animarum nostrarum et omnium predecessorum nostrorum et warantizabimus eis contra omnes homines et hec tenenda affidauimus in manu Radulfi domini de Amwyc Hiis testibus Radulfo domino de Amwyc Gocelino milite de Scappwyc Alexandro de Bereuilla Thoma sacerdote de Chircheby Ada clerico eiusdem ville Rogero de Ghent Willelmo de Castello Willelmo de Dygby filio Ricardi Rogero de Dygby Gerardo et Osbesto de Dyryngtona et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter