utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01043015

Charter Number: 01043015
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1182 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Alexander de Crecy salutem Notum sit vobis me assensu sponse mee et heredum meorum dedisse et presenti carta mea confirmasse deo et sancte Marie et sanctimonialibus ordinis de Sempyngham que deo seruiunt in domum de Cateley et fratribus earum clericis et laicis viginti acras terre arabilis factas de meo demenio perticatis pertica sexdecim pedum assignatis in quatuor locis in prime qui vocatur Toftis quatuor acras in secundo qui vocatur Heuedlandes quatuor acras et ab occidentali parte via qua itur de Templo ad Cranewella quatuor acras et de propinquiori cultura ex occidentali parte de heuedland que tendit ad campos de Cranwella undecim seliones que faciunt octo acras in territorio de Dunesby cum liberis introitibus et exitibus et tres perticatas terre ad toftum faciendum in occidentali parte ville de Brancewella cum pastura centum ouium et communes exitus et introitus liberos infra prenominatam villam de Brancewella et extra Hanc donacionem feci eis assensu amicorum meorum cum filia mea Matilda quam susceperunt in monacham in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam de omnibus Et ut michi et meis prosit hie et ante deum warantizabo et acquietabo ad opus sanctimonalium hanc elemosinam erga omnes homines et heredes mei post me imperpetuum Hiis testibus Clemente decano Thoma sacerdote de Dunesby Willelmo clerico persona de Rouestona magistro Willelmo de Lafford Radulfo de Amwyc Galfrido de Scaupwyc Willelmo de Bereuila luone de Rouestona Simone de Brauncewella et Willelmo fratre eius Wydone filio sacerdotis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter