utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01043016

Charter
Charter Number: 01043016
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1156 - 1157
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Petrus de Cotes et heredes sui salutem Notum sit vobis me Petrum assensu aduocati domini Roberti Lincolniensis episcopi et ceterorum amicorum et heredum meorum dedisse et hac carta mea confirmasse sanctimonialibus de Cateley et fratribus earum clericis et laicis unum toftum duarum acrarum et quadraginta acras terre arabilis de meo demenio in Cotes viginti ex una parte ville de Cotes et viginti ex alia parte videlicet tresdecim acras terre et dimidiam ex aquilonari parte super Lechebek et quatuor acras una perticata minus super heuedland ad pedem de Lekbek et tres acras una perticata minus super Northilla et ex australi parte nouem acras super Lekbek et octo acras super Rodewale et tres acras iuxta curtem Gilberti et totum selionem qui est ex altera parte fouee contra toftum et pasturam ducentis ouibus et tantum prati et pasture communis quantum pertinet ad duas bouatas terre in puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius et quiecius datur aut possidetur Hec omnia dedi eis et carta mea confirmaui imperpetuum videlicet anno tercio regni regis Henrici secundi et warantizabo eis et acquietabo per omnia erga regem et dominos et omnes homines ab omni seculari seruicio et exaccione et heredes mei post me fide mea interposita in manu Goslani de Engelby in presencia domini Roberti episcopi Teste capitulo Lincolniensi Philippo de Kyme Rogero de Benyngwort Herberto filio Alardi Ricardo descurs Wydone de Vere Willelmo Waselin Rogero filio Fulconis Willelmo Fyliot Waltero fratre Petri Hugone de Stowe Willelmo de Martona Odo de Sancta Cruce Willelmo filio Aelsi et Reginaldo fratre eius Aluredo de Auemurt et Galfrido nepote eius
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter