utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01043018

Charter Number: 01043018
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1172
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Oliuerus filius Oliueri de Vendore et sponsa eius et heredes sui salutem Sciatis nos consilio et assensu parentum et heredum nostrorum et dominorum dedisse et dimississe et hac presenti carta confirmasse sanctimonialibus de Cateley et fratribus earum clericis et laicis dimidiam carucatam terre in territorio de Glentworth de minoribus bouetis et quatuor acras cum fossatis iuxta mansionem suam pro mansura et dimidiam bouetam iuxta illam dimidiam carucatam terre cum uno tofto in predicta uilla iuxta ecclesiam in parte australi quam tenuit Henricus et post eum Jol pelliparius et cum prato iacente et cum communi pastura et ceteris pertinentiis in introitibus et exitibus eiusdem uille Preterea concessimus et confirmauimus quicquid pater meus Oliuerus dedit eis uel dimissit videlicet quandam mansionem in territorio de Glentworth in loco qui dicitur Milnecroft a terra Rogeri Arsic in parte orientali usque ad cursum aque in parte occidentali cum introitibus et exitibus in australi parte et aquilonis molendinum eciam ibi cum conductibus aquarum et stagnum aptum de nostro feodo siue sit de nostro meneo siue de eo quem tenent homines nostri et calcetum supra stagnum ut a fratribus circumfoditur Huius donacionis et concessionis gratia predicte moniales dederunt nobis xxvij marcas argenti ut habeant et teneant predicta omnia libere et quiete ab omni seculari seruicio et exaccione sicut aliqua elemosina liberius datur et possidetur a religiosis et ne in dubio habeatur ut predicta sint de dote sponse mee ego uero Oliuerus et sponsa mea et heredes nostri acquietabimus et warantizabimus et defendemus predicta omnia de omnibus calumpniis et querelis et consuetudinibus secularibus predictis monialibus erga regem et dominos et omnes homines sicut puram et specialem elemosinam nostram fide nostra interposita Preterea amdaui quod ego Oliuerus nunquam pro lucro vel pro re aliqua aduersabor monialibus de Cateleya vel fratribus earum nec alius per me in hiis omnibus que de meo feodo tenent sicuti carte earum testantur ut aliquid eorum minuatur eis vel conturbetur set adiuuabo pro posse meo et manutenebo ut libera et quieta et illibata ista permaneant Hec omnia dedi et concessi carta et fide mea confirmaui pro salute mea et omnium meorum et pro anima patris mei et matris mee cuius corpus in cimiterio predictarum monialium quiescit et specialiter pro anima Willelmi filii Warani Testibus capitulo Lincolniensi Dregoni filio Radulfi Rogero Arsyc Arnisio de Neuille Goslano de Ingelby Willelmo Wrracheby Hugone de Grimesby Galfrido filio Pagani
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter