utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01043019

Charter
Charter Number: 01043019
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1171 - 1172
Date Type: Internal, Regnal

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Oliuerus de Vendore filius Oliueri et heredes sui salutem Noueritis nos consilio et assensu parentum amicorum et heredum nostrorum dedisse et demisisse sanctimonialibus de Catteley et fratribus earum clericis et laicis unam carucatam terre in campis de Glentworth cum septem toftis infra villam Videlicet toftum Terri et toftum Seuardi le potter et toftum iuxta toftum Terri et toftum Ricardi Ledenenis et toftum Reginaldi Lequite et toftum Roberti et toftum Wlgeri et cum omnibus aliis aisiamentis et pertinenciis suis infra villam et extra Tenendum et habendum de nobis sicut puram et specialem elemosinam nostram imperpetuum Ego vero Oliuerus et heredes mei warantizabimus eis prenominatam carucatam terre cum omnibus pertinenciis suis fide mea interposita in capitulo Lincolniensi in manu Radulfi subdecani erga regem et dominos et omnes homines de omni terreno seruicio et seculari exaccione pro triginta marcis quas nobis dederunt et acquitauerunt erga ludeos Lincolnie anno octodecimo regni regis Henrici secundi Hiis testibus Radulfo subdecano Petro de Melia Hiliberto canonico Pagano canonico Roberto de Chene Martino thesaurario Ricardo filio cantoris Simone de Creuequer Rogero Arsic Hugone Bardolf Ada Painell Willelmo de Seniuast Otuuero de Vendouera Fromondo de Glentworth Alano de Filingham Willelmo filio Oninot Golano de Helsby Willelmo Aselino Folcone milite de Chastello Astino de Glentworth Galfrido de Actor Waltero Trailers Galfrido de Saseleby Radulfo puero
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter