utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01043020

Charter Number: 01043020
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1275
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis Oliuerus de Vendoure salutem Sciatis me pro salute anime mee et animarum antecessorum et heredum meorum concessisse et presenti carta mea confirmasse deo et beate Marie et sanctimonialibus de Cateley et fratribus earum clericis et laicis in puram et perpetuam elemosinam quatuordecim bouatas et dimidiam terre arabiiis de feodo meo in territorio de Glentworth simul et contigue iacentes et quatuor acras circumfossatas iuxta mansionem suam cum pratis adiacentibus et comunibus pasturis cum omnibus pertinenciis infra villam et extra Scilicet duas bouatas terre cum pertinenciis et sedem grangie cum pertinenciis et situm molendini sui cum conductibus aquarum et stagnum aptum de meo feodo siue sit de meo dominio siue de eo quod homines mei tenuerunt et calcetum super stagnum sicut a fratribus circumfoditur que omnia Oliuerus auus meus eis in puram et perpetuam elemosinam dedit et duodecim bouatas et dimidiam cum pertinenciis et quatuor acras circumfossatas iuxta mansionem suam cum sex toftis in eadem villa toftum videlicet iuxta ecclesiam in australi parte quod Henricus tenuit et post eum Yol pelliparius et toftum Terri et toftum Sewardi le porter et toftum iuxta toftum Terri et toftum Ricardi Ledenenis et toftum Reginaldi Asby que omnia Oliuerus pater meus eis in puram et perpetuam elemosinam dedit In incrementum vero dedi eisdem sanctimonialibus et fratribus in puram et perpetuam elemosinam sex seliones arabiles in australi parte eiusdem ville iuxta terram suam ad viridem viam Et ego et heredes mei eis warantizabimus et defendemus et acquietabimus de omni seculari seruicio et exaccione erga dominum regem et dominos feodi et omnes homines omnia prenominata imperpetuum Hiis testibus Simone de Cana Ada Panell Willelmo filio Wynok Willelmo Vendore Petro de Bilingey Radulfo de Beuerley Rogero decano de Glentworth Alano de Lincolnia Rogero Stabelario Willelmo filio Thome de Dygby Henrico clerico de Bilingey
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter