utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01043024

Charter Number: 01043024
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant presentes et futuri quod ego Ranulfus filius Roberti de Rya dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmaui deo et sanctimonialibus de Catteley et fratribus earum clericis et laicis unam middam salis de feodo meo in Gosseberdkyrk scilicet de area quam Willelmus filius Roberti filii Hirof tenuit de me et heredibus meis reddendam illis annuatim ad festum sancti Petri in gula autumpni in veram et puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et anime Constacie uxoris mee et animarum antecessorum meorum et hanc donacionem ego et heredes mei warantizabimus prefatis sanctimonialibus erga omnes homines imperpetuum Hiis testibus Willelmo persona Johanne de Rya Philippe eius fratre Gilberto monacho fratre Hugonis capellani Willelmo eius fratre Petro clerico Thoma filio Hum Willelmo de Dygby Galfrido eius filio Mauricio Hugone et Hamone eius filiis Johanne Bud et Simone eius filio Hemeo palmareo Godfrido eius filio Andrea clerico Ricardo filio Stephani Waltero Cobinot
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter