utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01043025

Charter Number: 01043025
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1216 - 1272
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis Stephanus de Gant salutem Sciatis me concessisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et beate Marie et sanctimonialibus de Cattele et fratribus earum clericis et laicis duas bouatas terre et unum toftum in villa et in territorio de Salteby quas Beatrix Cressy dedit predictis monialibus in liberam puram et perpetuam elemosinam cum filia sua Juliana ibi facta monacha scilicet et quas Ricardus filius Elwini tenuit et eundem Ricardum cum tota sequela sua libere bene et in pace cum omnibus pertinenciis infra villam de Saltby et extra que ad predictam terram pertinent pro tribus denariis argenti annuatim reddendis michi et heredibus meis ad festum sancti Martini pro omni seculari seruicio et exaccione que ad me vel ad heredes meos pertinent et ita conuenit inter me et eundem conuentum quod ego et heredes mei et assignati mei post me predictas duas bouatas terre et toftum cum singulis suis pertinenciis et wardis releuiis et escaetis inde prouenientibus eisdem monialibus et suis successoribus contra omnes gentes warantizabimus et de omnibus rebus secularibus sectis curie et omni seruicio forinseco que ad predictam terram et toftum pertinent vel pertinere poterunt erga dominum regem et dominos et omnes homines acquietabimus et defendemus imperpetuum in liberam puram et perpetuam elemosinam In huius rei testimonium huic presenti carta mea sigillum meum apposui Hiis testibus Waltero sacerdote de Saltby Herberto persona de Scaldeford Petro diacono de Hunggertona Helia de Saltby Galfrido Billyng Petro de Bilingey Willelmo filio Thome de Digby Henrico clerico de Bilingey Gerardo de Leddemere et multis aliis
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter