utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01043029

Charter Number: 01043029
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1175 - 1188
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus dei gratia rex Anglorum dux Normannorum et Aquitanorum et comes Andegauorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus iusticiariis uicecomitibus ministris et omnibus fidelibus suis tocius Anglie salutem Sciatis me concessisse et presenti carta confirmasse sanctimonialibus de Catteley in perpetuam elemosinam ecclesiam de Bylyngeya cum pertinenciis suis et cum aliis beneficiis que Petrus de Bilyngeya eis rationabiliter dedit et carta sua confirmauit et ecclesiam de Dunsby cum pertinenciis suis et cum aliis beneficiis que Alexander de Cresy eis rationabiliter dedit et carta sua confirmauit Quare uolo et firmiter precipio quod predicte sanctimoniales prenominatas ecclesias et omnia supradicta habeant et teneant bene et in pace libere et quiete et integre et plenarie et honorifice et rationabiliter cum omnibus pertinenciis suis et libertatibus et liberis consuetudinibus suis sicut carte predictorum donatorum Petri scilicet de Bilingeya et Alexandri de Cresy testantur Testibus Reginaldo Bathoniensi et Johanne Norwycensi episcopis comite Willelmo de Manneuilla Reginaldo de Courtenay Godefrido de Lucy apud Wintoniam
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter