utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01044001

Charter Number: 01044001
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1155 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Cunctis Christi fidelibus Simon filius Willelmi salutem Sciatis me fundasse domum quandam religionis in parco meo de Bolyngtona in honore dei et beate virginis Marie et dedisse illam sanctimonialibus ordinis de Sempyngham et fratribus earum clericis et laicis ibidem deo seruientibus pro salute anime mee et Agnetis uxoris mee et omnium antecessorum meorum Dedi eciam eis partem de parco meo ut ibi habitent et partem de bosco meo et de terris meis in aquilonali parte et orientali eiusdem domus per metas et diuisas determinatas et eis assignatas Similiter dedi eis ad sustentacionem suam ecclesias de Bolyngtona et de Langtona cum omnibus pertinenciis suis et molendinum meum de Hachethorna Dedi similiter eis in territorio meo de Faldingwortha totum Aldefeld et Rauenstoft usque ad Mormatehou in occidente et exinde recta linea versus merediem usque ad diuisas de Hanewort et ex eodem Mormatehou usque ad diuisas de Neutona in aquilonali parte Assignaui eciam eis in eodem territorio locum ad habitandum ut ibi faciant domos et grangias et ceteras officinas suas cum libero introitu et exitu Item dedi eis totam terram quam habebam in warnoth de feodo Willelmi Bechet in territorio de Faldingwortha cum communi pastura eiusdem ville et de Aldefeld sexcentis ouibus et aliis animalibus et pecoribus suis Hec omnia eis dedi et assignaui per manum Roberti secundi episcopi Lincolniensis in puram et perpetuam elemosinam libera et quieta ab omni seculari seruicio et exaccione Et ego et heredes mei post me warantizabimus eis hec omnia predicta contra omnes homines sicut specialem elemosinam nostram Huius rei testes sunt ipse dominus Robertus episcopus Lincolniensis Aldelmus decanus magister Haimo Robertus archidiaconus Malgerus de Newerc Reginaldus de Creuket Willelmus filius Haconis Walterus de Amunwilla Ricardus de Scurs [] de Faldigworda Willelmus Rasyn Philippus de Kyma et Symon et Walterus filii mei Willelmus Bechet
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter