utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01044002

Charter
Charter Number: 01044002
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1256
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Omnibus Christi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Willelmus de Kyma filius Philippi de Kyma secundi salutem in domino Noueritis me diuine caritatis intuitu et pro salute mea et Lucie sponse mee et omnium antecessorum et successorum meorum concessisse et presenti carta mea confirmasse deo et beate Marie et priori ac conuentui utriusque sexus domus de Bolyngtona in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari seruicio et terrena exaccione quicquid habent de feodo meo sine aliquo retinemento scilicet situm abbacie sue cum omnibus terris et nemoribus tenementis et pasturis et omnibus aliis pertinenciis et aisiamentis suis et liberam viam per omnes terras meas ad omnes usus suos sicut ad usus meos proprios vel heredum meorum excepto blado et prato secundum morem et antiquam consuetudinem patrie posito in defense et excepto bosco de Bolyngtona salua dictis priori et conuentui libera via ad omnes decimas suas pacifice inde cariandas Et totam grangiam suam de Aldefeld cum omnibus terris et tenementis que de feodo meo habent in Faldingwurth in Spridlyngtona in Toft et in Neutona in Ingham in Rand et in Bolyngtona in Wragby in Herdewyk in Hakethorna in Langtona in Oxecombe in Burgo in Wynthorp in Skegnes in Freskena in Wanfleth in Braytoft in Gunneby in Hotoft in Suttona in Malberthorp in Hemmyngby in Sureya et in marisco de Metringham cum omnibus pertinenciis libertatibus et aisiamentis suis infra villas et extra et liberam piscariam in aqua mea de Dokedic inter Winstanhow et Bradeware videlicet quatuor homines cum duobus batellis et duobus tramellis per duos dies per annum in aduentu monialium apud Bolyngtonam versus magnum capitulum de Sempyngham Et preterea concessi et confirmaui predictis priori et conuentui omnes patronatus et aduocaciones ecclesiarum de Bolyngtona de Langtona de Fuletheby de Hameringham de Burgo de Wynthorp de Prestwald de Ingham de Spridlyngtona in medietate ecclesie de Freskena et in medietate ecclesie de Hakethorn cum omnibus terris et tenementis ad predictas ecclesias pertinentibus et cum omnibus aliis pertinenciis et libertatibus suis Habenda et tenenda predicta omnia et singula sine aliquo retinemento sibi et successoribus suis libere quiete pacifice et honorifice in puram et perpetuam elemosinam imperpetuum Ita quidem quod nec ego nec heredes mei vel assignati aliquod ius vel clameum seculare seruicium vel demandam aliqua racione de cetero possimus exigere de predictis terris et tenementis cum omnibus ac singulis suis pertinenciis Ego vero Willelmus et heredes mei vel assignati adquietabimus et defendemus omnia et singula prememorata de omnibus rebus et exaccionibus sectis curiarum et demandis et de omnibus seruiciis et consuetudinibus querelis et occasionibus et de omnimodis forinsecis seruiciis contra dominos feodorum et contra omnes homines et feminas sicut puram et perpetuam elemosinam nostram imperpetuum In cuius rei testimonium presens scriptum sigilli mei impressione roboraui Hiis testibus dominis Philippo de Arcy Nicholao Burdeth Ada de Toutheby militibus Gilleberto de Cheiles Roberto de Mistertona Stephano de Lund Thome Mustell Hugone Helewell Philippo de Merle Roberto Herre de Wynthorp Ada Jaumbes Datum apud Lincolniam die sancte Katerine virginis anno domini Millesimo CCLVI
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter