utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01044003

Charter Number: 01044003
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham [Lincolnshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1157 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris Robertus Putrel de Cotes salutem Notum sit vobis me assensu et concessu sponse mee et heredum meorum dedisse et hac carta mea confirmasse deo et beate Marie et sanctimonialibus de Bolyngtona et fratribus earum clericis et laicis ecclesiam de Houtuna et aduocacionem eius cum omnibus pertinenciis scilicet in terris decimis et omnibus obuencionibus in puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina liberius et quiecius religiosis dari potest pro salute mea et sponse mee et omnium meorum tam viuorum quain defunctorum ut prosit nobis ad perpetuam salutem Ego vero et heredes mei warantizabimus eis prefatam elemosinam contra omnes homines pro anima Henrici Putrel et pro anima Haldeburc uxoris eius Hiis testibus Willelmo sacerdote de Rande Herberto capellano de Barkeworda Anketello capellano de Prestwolda Hugone capellano de Houtuna luone de Prestwolda Willelmo Hmiy Joseph de Rande Petro de Lincolnia Roberto de Haneworda Radulfo de Bolyngtona Hec carta facta est in capitulo sanctimonialium quando predictus Robertus Putrel in fraternitatem susceptus est
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter