utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01044004

Charter Number: 01044004
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis ad quos presens carta peruenerit Elias filius Anketilli de Prestwald salutem Sciatis me concessisse et presenti carta mea confirmasse deo et beate Marie et monialibus de Bolyngtona et fratribus earum clericis et laicis donacionem patris mei scilicet ecclesiam sancte Andree de Prestwalda cum capellis et omnibus aliis pertinenciis suis infra villam et extra et triginta acras terre arabilis in territorio eiusdem ville Hanc vero concessionem et confirmacionem feci eis in puram et perpetuam elemosinam sicut aliqua elemosina religiosis liberius potest dari et pro salute anime mee et pro animabus patris et matris mee et omnium antecessorum meorum Et ego et heredes mei post me warantizabimus eis hec omnia predicta erga regem et omnes homines imperpetuum sicut carte patris mei quas inde habent testantur Hiis testibus magistro Ricardo de Kima canonico Lincolniensi Anketillo capellano de Prestwold magistro Willelmo de Draytona magistro Roberto de Lucteburch Roberto Putrel Elia de Digeswrd Willelmo filio Hugonis Willelmo filio Yvonis de Prestwald Simone Pollard
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter