utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01044008

Charter Number: 01044008
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1175
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Cunctis Christi fidelibus ad quos presens carta peruenerit Gunny filius Walteri de [] de Waltham salutem in domino Noueritis me dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse deo et beate Marie et priori et conuentui utriusque sexus de Bulyngtona in puram et perpetuam elemosinam quandam domum cum placea ad dictam domum pertinente cum omnibus pertinenciis suis que sita est ex aquilonali parte curie que quondam fuit Henrici de Waltham in villa de Grymesby tenendum et habendum libere et quiete et pacifice in puram et perpetuam elemosinam cum libero introitu et exitu et omnibus libertatibus suis et aisiamentis sicut aliqua elemosina melius et liberius a viris religiosis teneri potest et possideri Et ego Gunny et heredes mei warantizabimus adquietabimus et defendemus dictam domum et placeam cum suis pertinenciis contra omnes homines irnperpetuum Et in huius rei testimonium et plenam securitatem resignaui predictis priori et conuentui cartam quam habui ex donacione eorum de dicta domo et placea et huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus domino Philippo de Wyuelesby tunc maiore de Grymesby Ada Wlbern Petro le Neun Willelmo Rayner Godefrido de Aula Gilberto Baldwyn Johanne Caretario
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter