utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01044009

Charter Number: 01044009
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1171
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit cunctis Christi fidelibus quod ego Thoraldus filius Warini dedi sanctimonialibus de Bolyngtona in perpetuam elemosinam in territorio de Estbarkeworth quindecim acras terre arabilis ex una parte ville et totidem ex alia parte et dimidiam partem prati quod pertinet ad totam terram meam eiusdem ville et toftum unum quod assignaui fratribus earum in eadem villa et pasturam centum ouibus cum omnibus pertinentibus ad eandem terram Hec omnia dedi eis concessione Willelmi filii luonis domini mei libera et quieta ab omni seculari seruicio et exaccione et consuetudine et auxilio et ab omnibus que ad terram pertinent exceptis duodecim denariis quos fratres Bulyngtunnie gratuita voluntate sua michi et heredibus meis annuatim persoluent Et quia volo ut teneant hec predicta bene et solute et quiete fidem meam interposui in manu Alani Bretun et sponsa mea Hawysa pepigit hec omnia tenenda et fide sua firmauit in manu Henrici sacerdotis de Lyndewode Nam ego et heredes mei warantizabimus ea erga regem et dominos et omnes homines Huius rei sunt testes Willelmus sacerdos de Rande Alanus Bretun Walterus de Tirryngtona et Durand de Tirryngtona et Henricus de Tirryngtona et Rogerus filius Geraldi et Robertus clericus de Barkeworth et Heudo de Barkworth et Geraldus clericus et Aelsi et Wydo et Syword et Clak et Hoseber filius Clak et Hoggys et Willelmus filius Lefwini et Randulphus filius Hosber et Johannes filius Roberti de Heituna et Gerardus filius Willelmi de Barkworth
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter