utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01044013

Charter Number: 01044013
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1171
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant tam futuri quam presentes me Rogerum de Benyngwrda concessisse et dedisse deo et sanctimonialibus de ordine sanctimonialium de Sempyngham que deo seruiunt in ecclesia quam Simon filius Willelmi et Philippus filius eius et heres fundauerunt in territorio de Bolyngtona molendinum quod situm est super aquam que vocatur Beine ex occidentali parte Dunigtunne cum pertinenciis suis excepto quod homines mei de Benygworth non venient ad predictum molendinum causa molendini nisi gratuita voluntate mea et meorum quod molendinum videlicet mater mea Lucia assensu Walteri patris mei dedit eis in perpetuam elemosinam Dedi eciam eis quoddam croftum septem acrarum quod assignaui fratribus earum iuxta molendinum Concessi eciam eis liberam viam eundi et redeundi ad molendinum Hanc autem donacionem feci eis in puram et perpetuam elemosinam pro salute mea et matris mee et uxoris mee Sibille et heredum meorum et pro anima patris mei et pro anima comitis Willelmi et filii eius et omnium antecessorum nostrorum Huius donacionis testes sunt Philippus de Kymbe et Thomas filius Willelmi Hacun et Simon frater eius et Gregorius de Benygwrda et luo de Barkewrde et Ricardus de Bylesby et Rogerus Franceis et Amfridus de Sotteby et Willelmus de Haceby et Willelmus armiger Rogeri
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter