utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01044014

Charter Number: 01044014
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Cunctis Christi fidelibus tam futuris quam presentibus Walterus de Neuylla salutem Sciatis me dedisse et concessisse et presenti carta confirmasse per assensum et voluntatem et concessum Cecilie uxoris mee et Alexandri filii mei et heredis et aliorum heredum meorum deo et beate virgini Marie et conuentui sanctimonialium de Bolyngtona et fratribus earum clericis et laicis quadraginta acras et unam terre arabilis in territorio de Redburna scilicet viginti acras et unam ex orientali parte de Bramehilla in cultura mea et ad perficiendas alias viginti acras dedi eis culturam meam scilicet sexdecim acras et dimidiam que est ex occidentali parte vie puplice versus Lincolniensis et ex aquilonali parte de Hatton welles et tres acras et dimidiam in Swynesty deyle Dedi eciam pasturam CC ouibus sicut meis propriis vel tot agnis si prescripti fratres elegerint et aisiamentum communis pasture ceteris animalibus suis in pascuis et pasturis cum meis animalibus sine vexacione et inquietacione de me et de omnibus seruientibus et hominibus meis Hec omnia dedi eis in puram et perpetuam elemosinam libera et quieta ab omni seruicio et exaccione et demanda sicut aliqua elemosina liberius sancte ecclesie et viris religiosis datur Et ego et heredes mei warantizabimus eis hec omnia pro amore dei et salute animarum nostrarum et omnium antecessorum nostrorum Hiis testibus Alexandro archidiacono Ricardo de Kyma Waltero Blundo canonicis Lincolniensis Radulfo decano de Tirringtona Rogero de Mumbegume Petro de Bekerynga Roberto Beneyt Willelmo de Houtona Ricardo clerico Willelmo Mustel de Tiringtona Willelmo Blanchard Richero de Redburna Simone de Tunstall
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter