utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01044016

Charter Number: 01044016
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Cunctis sancte matris ecclesie filiis Willelmus filius Umfridi de Oxcumbe salutem Sciatis me dedisse deo et sancte Marie et sanctimonialibus de Bolyngtona et fratribus earum clericis et laicis in puram et perpetuam elemosinam viginti acras terre arabilis ex una parte ville de Oxcumbe et alias viginti acras ex alia parte eiusdem ville et pratum ad predictam terram pertinens et pasturam ad trescentas oues et aliis animalibus suis in territorio de Oxcumbe et toftum proximum tofto meo ex aquilonari parte in quo predicti fratres commanent per assensum et voluntatem domini mei Philippi de Kyma et Simonis filii eius Hanc autem donacionem feci eis et presenti carta mea confirmaui in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam de omnibus secularibus seruiciis et exaccionibus et consuetudinibus sicut carta domini mei Philippi de Kyma eis confirmat et testatur et totum tenementum meum concessi tenere de eis sicut dominus meus Philippus de Kyma eis dedit et concessit et carta sua confirmauit Huius rei testes sunt dominus meus Philippus de Kyma et Simon et Willelmus et Walterus filii predicti Philippi de Kyma magister Radulfus de Kyma Alanus capellanus Rogerus de Benegwordrt Thomas de Saleby Philippus filius Simonis de Kyma Willelmus sacerdos de Langetona Willelmus sacerdos de Rand Joseph filius eius Helias de Brunna
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter