utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01044017

Charter Number: 01044017
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Eudo de Mumby omnibus hominibus suis et amicis tam Francis quam Anglicis et omnibus hanc cartam audientibus salutem Notum sit vobis omnibus me dedisse et concessisse et hac mea carta confirmasse concessu et assensu Amice uxoris mee et fratrum meorum Radulfi Willelmi Jordani et heredum meorum monialibus de Bolyngtona et fratribus earum clericis et laicis totam terram quam Magnus de Burgh et antecessores eius tenuerunt de me et de antecessoribus meis in villa de Burgh scilicet quinque bouatas terre cum omnibus pertinenciis suis et libertatibus infra villam et extra imperpetuum de me et heredibus meis tenendas faciendo inde michi et heredibus meis tantummodo seruicium octaue partis unius militis Quare volo ut predicte moniales teneant predictam terram per prenominatum seruicium bene et in pace quiete et libere et honorifice Hiis testibus Ada de Amundewilla Pagano Ileberto Alexandro Malebisse canonicis Philippe de Kyme Simone filio eius Rogero Arsic Rogero de Benigworda Thoma de Heintona Willelmo de Welle Petro de Bekeric Waltero de Alford Gileberto de Hakethorna Philippo de Kale Johanne de Orreby Herui de Burc Radulfo filio Magni de Burc
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter