utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01044019

Charter Number: 01044019
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1154 - 1189
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis tam presentibus quam futuris Philippus de Kyma et Hawysa sponsa eius salutem Sciatis quod nos pro salute nostra et liberorum nostrorum et amicorum nostrorum et pro animabus patrum et matrum nostrorum et antecessorum et pro anima comitisse Roheys dedimus et hac presenti carta nostra confirmauimus deo et sancte Marie et sanctimonialibus de Bolyngtona in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari seruicio et exaccione toftum quod fuit Edrici Hyndenfeyr de Waynflet et viginti acras terre in territorio eiusdem ville que fuerunt predicti Edrici quam scilicet terram Willelmus filius Godrici tenet cum tofto de predictis sanctimonialibus reddendo eis annuatim ad festum sancti Botulphi quinque solidos argenti pro omni seruicio scilicet ad inueniendum lumen in ecclesia sanctimonialium predictarum et in capitulo earum circa sepulcra patris mei Philippi et matris mee et comitisse Roheis Hiis testibus Radulfo filio Oseberti Willelmo et Philippo filiis nostris Waltero de Alfort Petro de Bekerynga Johanne clerico Helia de Brunna Willelmo de Croft Hugone pincerna Radulfo de Bertona Waltero de Oxcumbe Simone de Aslaketona Willelmo Bacon Henrico de Langetona
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter