utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01045004

Charter Number: 01045004
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham [Lincolnshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Notum sit omnibus legentibus et audientibus literas has quod ego Willelmus de Fristonnia pro amore dei et pro redemptione anime mee et omnium parentum meorum concessi et donaui ecclesiam sancte Marie de Aluyngham sanctimonialibus ibidem in sancta religione deo seruientibus in elemosinam et quinque toftas in eadem villa et quatuor bouatas terre et dimidiam et molendinum quod fuit Hosgoto filio Burghardi et omnes apenticias que pertinent ad eandem ecclesiam Hanc donacionem dedi predictis ancillis dei cum concessione uxoris mee et omnium herecjiim meorum in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam et ab omni terrene seruicio possidendam Huius itaque donacionis testes sunt Geruasius abbas de Parcho Lude Radulfus prior Prior de Ponte fracto et totus conuentus Gino sacerdos de Kedyngtona Gilbertus presbiter Hugo presbiter Bricius clericus Gaufridus presbiter Gaufridus de Kedyngtona Druwardus miles de Federstan Alanus frater meus Willelmus auunculus meus Frewinus Jadricus filius Frewini Hugo filius Walteri Osbertus filius Ansgoti Germanus Gilbertus filius Swani
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter