utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01045008

Charter Number: 01045008
Cartulary Title: Transcripts of Charters relating to the Gilbertine Houses of Sixle, Ormsby, Catley, Bullington, and Alvingham [Lincolnshire]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1189 - 1199
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Uniuersis sancte matris ecclesie filiis Brienus filius Hamelini decani salutem Quoniam bonorum filiorum et heredum esse solet predecessorum dona racionabilia et maxime intuitu pietatis religioni collata rata et grata habere hac carta uniuersitati vestre dignum duxi exprimere me intuitu diuini amoris consilio et assensu uxoris mee Custancie et heredum meorum et amicorum confirmasse deo et beate virgini Marie et conuentui de Aluyngham omnia que pater meus Hamelinus decanus eidem conuentui contulit in vita sua et cartis suis confirmauit Ex quibus hec propriis nominibus volo demonstrare videlicet in Aluyngham toftum Biliald et toftum Walteri Pa et terram quam Osbertus filius Asgoti [tenuit] cum quodam tofto quod fuit Osberti Hac et cum quodam prato adiacente virgulti monialium ex australi parte cum omnibus aliis toftis et croftis predicto conuentui de feudo meo collatis in Germundthorpe vero mansuram quandam que fuit Angeri filii Stan ex occidentali [parte] de Gryp eiusdem ville et unam salinam cum sabulario et ceteris pertinentiis quam Angerus de Ludena tenuit et totam terram in longitudine et latitudine ad feudum meum pertinentem que iacet inter Hafdyc et salinam quam prenominatus conuentus in elemosinam possidet et totam terram quam Azo tenuit pro seruicio vi denariorum videlicet duos selliones del sud parte de Gaterum inter terram Rogeri Broclaus et terram de Alchigtuna occurrentes prato Arnaldi et tres selliones extendentes de eodem Gaterum usque ad Sandwad in longitudine et in latitudine inter terram que fuit Tobie et terram de Alchigtuna Et sabularium quod idem Azo tenuit adiacens et extendens ex autrali parte salinarum Ketelli et Ulfkelli eciam quatuordecim acras prati in orientali [parte] de Waterlesdale Preterea totum toftum cum pertinenciis quod fuit Maisand del sud parte ecclesie de Germundthorpe et toftum quod fuit Angeri filii Aldebruc et toftum quod fuit Ulfkelli Fesewald ex orientali parte ecclesie prenominate cum antique exitu iacente inter toftum quod fuit Maisand et toftum quod fuit Broclaus west et est et cum excercitu inter cimiterium et toftum quod fuit Wlfkelli Feisewald nord et sud et toftum quod fuit Broclaus propinquus ex occidentali parte ecclesie cum toto augmento quod pater meus de Baldrico acquisiuit et in Newcroft quatuor acras terre propinquiores de Sandwad Confirmo eciam iam sepe prefato conuentui comune iter per totum feudum ad utilitatem et oportunitatem illorum sine impedimento mei et meorum Hec omnia ego Brienus et heredes mei warantizabimus erga omnes homines de omnibus conuentui de Aluyngham fide nostra interposita mei et uxoris mee Constancie et tacto sancto altare beate Marie ut hec [rata et intemerata] maneant imperpetuum Hiis testibus Odone Galle Roberto capellano de Corintona Ricardo capellano de Aluyngham Ricardo filio Roberti Rogero de Aisterby Jordano de Brankenbergh Johanne fabro Coste Rogero Vauasur Rogero nepote domini Willelmo filio Eustachii Roberto Haketh Johanne filio Daed Swain filio Galfridi
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter