utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01070015

Charter
Charter Number: 01070015
Cartulary Title: Chartulary of Brinkburn Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Agreement, Settlement
Date: 1264
Date Type: Internal, A.D., Feast

map View Map
Charter:
Cum esset mota contentio inter Willelmum filium Willelmi de Bokenfeld et Aliciam uxorem suam ex parte una petentes et Priorem et Conventum de Brinkebourne ex parte altera deforciantes super pastura in boscis et mora de Linchewode et Westerimsyde in hunc modum sopita est videlicet quod dictus Willelmus et Alicia pro se et heredibus suis dimiserunt et omnino quietum clamaverunt dictis Priori et Conventui de Brinkburne et eorum successoribus totum jus et clamium quod habuerunt vel aliquo modo habere potuerunt vel debuerunt in dictis boscis mora et pastura de Linchewode et Westerymside sine aliquo retinemento imperpetuum Et pro hac dimissione et quieta clamatione praedicti Prior et Conventus concesserunt praedictis Willelmo et Aliciae et heredibus suis quod averia eorum in dictis boscis mora et pastura pascant pacifice quamdiu dicti bosci mora pastura clausi non fuerint Si vero post clausturam factam circa dictos boscos et moram vel circa aliquam eorum partem averia dictorum Willelmi et Aliciae et heredum suorum pro defectu clausturae infra clausturam intraverint sine aliquo dampno eis inferendo quiete liberabuntur Ut autem haec dimissio quieta clamatio et concessio ex utraque parte firmiter imperpetuum observentur altera pars alterius scripto in modum cyrographi Confecto sigillum suum apposuit Actum anno gratiae mcc sexagesimo quarto ad festum Apostolorum Petri et Pauli Hiis testibus Domino Johanne de Plesseto Domino Willelmo de Lilburn Domino Hugone de Haysand Domino Rogero Mauduth Domino Nicholao de Aketon Ada de Plesseto Bartholomeo de Wyndegates Willelmo filio Willelmi de Horseley Ada de Thuresby et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter