utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01070026

Charter
Charter Number: 01070026
Cartulary Title: Chartulary of Brinkburn Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1242
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Noverint universi tam praesentes quam futuri quod ego W de Stanceby dedi concessi et quietum clamavi de me et heredibus meis Priori et Conventui de Brinkebourne et successoribus suis imperpetuum totum jus et clamium quod habui vel aliquo modo habere potui in maresia subtus fontem de Superiori Felton videlicet a fossato juxta eundem fontem[] versus austrum usque ad culturam suam quae appellatur Aketonflat et in duabus acris terrae quae jacent ex utraque parte praedictae maresiae propinquiores eidem inter praedictas duas metas una scilicet versus orientem et altera versus occidentem ita ut nec ego nec aliquis heredum meorum communem pasturam vel aliquid juris vel clamii in praedicta terra vel maresia sua decaetero vindicare possimus dans eis plenariam licentiam quantum ad me et heredes meos pertinet claudendi colendi et aedificandi praedictam terram cum dicta maresia sua quacunque clausura et quomodo voluerint ut faciant inde omnimodum proficuum suum prout eis placuerit Et in hujus rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui anno gratiae mccxlij mense Martii Hiis testibus Johanne de Eslinton Rogero Mauduyt Nicholao de Aketon Petro vicario de Felton Hugone Vigrus Willelmo de Latur[] Huctred[] de Eslinton Roberto de Alneham et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter