utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 01070032

Charter
Charter Number: 01070032
Cartulary Title: Chartulary of Brinkburn Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant, Licence
Date: 1288
Date Type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Diplomatics Annotated (brat)
map View Map
Charter:
Universis Christi fidelibus ad quos praesens scriptum pervenerit Robertus de Hilton salutem in Domino Noveritis me divine pietatis intuitu pro salute animae meae praedecessorum et heredum meorum dedisse concessisse et praesenti carta mea confirmasse Deo et Sancto Petro Priori et Conventui de Brinkeburne ut habeant et capiant mortuum boscum in bosco de Haysand scilicet in parte mea singulis annis a die Paschae usque diem Sancti Michaelis per singulos dies quantum unus equus semel in die poterit cariare per visum et liberationem forestarii mei et heredum meorum qui pro tempore fuerint Et hoc in escambium communae habuerunt in turbaria de Carderdene de dono Germani Tysun praedecessoris mei Volo etiam quod si mortuum boscum defecerit suum plenum habeant de reliquo et equus praedictus per idem tempus herbam pascat cum opus fuerit habend et tenend supradictis Priori et Conventui in liberam puram et perpetuam elemosinam cum libero introitu et exitu absque omni servitio seculari exactione et demanda sicut aliqua elemosina potest liberius dari vel teneri absque impedimento mei vel heredum meorum seu ballivorum Et ego Robertus et heredes mei praedictam donationem et elemosinam memorato Priori et Conventui warentizabimus adquietabimus et defendemus contra omnes homines imperpetuum In cujus rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus Domino Francone Teutonico Domino Waltero de Cambhou Domino Johanne de Eslington Johanne de Midelton clerico Hugone de Haysand Thome de eadem Willelmo de Cogesden et aliis Datum apud Schiplingbotil octavo Idus Junii anno Domini mcc octogesimo octo
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter